monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 61, 1
Iustum quidem fuerat, nequaquam tibi litteris satisfacere, qui tuis auribus non credidisti: neque enim schedulae poteris acquiescere, qui vivo sermoni non accommodasti fidem. Sed quia Christus perfectae nobis humilitatis exemplar in se tribuit, dans osculum proditori, et latronis poenitentiam in patibulo suscipiens, eadem absenti significo, quae prasenti quoque locutus sum, me ita Origenem legisse vel legere, ut Apollinarium , vel caeteros Tractatores, quorum, in quibusdam, libros Ecclesia non recipit. Non quo omnia dicam esse damnanda, quae in illorum voluminibus continentur: sed quod quaedam reprehendenda confitear. Verum quia operis mei est et studii, multos legere, ut ex plurimis diversos flores carpam, non tam probaturus omnia, quam quae bona sunt electurus, assumo multos in manus meas, ut a multis multa cognoscam, secundum illud quod scriptum est: Omnia legentes: quae bona sunt retinentes . Unde satis miror te voluisse Origenis mihi obiicere dogmata, cuius in plerisque errorem usque ad hanc aetatem penitus ignoras. Egone haereticus? et cur me, quaeso haeretici non amant? Tu orthodoxus? qui etiam contra sententiam tuam, et linguam alia praedicantem, aut invitus subscripsisti, et praevaricator es: aut volens, et haereticus. Dimisisti Aegyptum , cunctas provincias reliquisti, in quibus sectam tuam libera plerique fronte defendunt: et elegisti me ad insectandum; qui omnia contra Ecclesiam dogmata reprehendo, et publica voce condemno.